AQUAE Benedictae beneficia

AQUAE Benedictae beneficia
AQUAE Benedictae beneficia
in Ecclesia Romana dicuntur in Synodo Exoniensi A. C. 1287 c.29. fuisse a Maioribus ab initio instituta, intuitu caritatis, ut ex eorum proventibt. pauperes Clerici exhiberentur in Scholis, ihidem taliter proficerent, ut aptiores ---- fierent ad maiora.
Mox addit Synodus, Statuimus quod in Ecclesiis quoque a Scholis Civitatis vel Castrorum Dioecesis ultra 10. non distantibus milliaria, Aquae benedictae beneficia, solis Scholaribus assignentur. Deinde iubentur Presbyteri Parochiales Clericos magis idoneos ad eiusmodi benficium praeficere, quibus si Parochiani subtrahere velint eleemosynas consuetas, ad ipsas eroganas compellantur. E' quibus colligit Car. du Fresne, agi hîc, de Parochiarum, ut in Gallia vocantur, Clericis, qui etiamnum in aliquot Galliae provinciis statim post peractam Missam maiorem, quam benedictam in parochianorum domos deferunt, eâque familiam universam, praemissâ oratione brevi, aspergunt. Non modo enim populum, sed et domus ipsas hac aquâ aspergi, ab antiquo obtinuit: Vide de Consecratione fontis et aquae per domos spargendae, apud Riculfum, Suession. Episcop. in Constitut. c. 5. E quo officio quod obveniebat, Aqua sancta nude appellatur in Charta veteri apud Ughellum tom. II. Hinc Circuitiones cum aqua benedicta, inter iura Paroeciarum, recensentur ab Innocentio III. l. 3. Ep. 31. nam solis Presbyteris Ecclesiarum seu Curionibus, ius erat die Dominicô cum psallentio circumire Ecclesiam suam una cum populo et aquam benedictam secum ferre, ut habetur in Capitul. Caroli M. l. 5. c. 220. apud Car. du Fresne in Glossar. Quid autem dicatur Aqua Benedicta, vide supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • AQUA Sancta — quid vocetur in Ecclesia Romana, vide infra, Aquae benedictae Beneficia …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”